?? genesis-la.txt
字號:
Vulgate
Genesis
Genesis 1
1:1 in principio creavit Deus caelum et terram 1:2 terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas 1:3
dixitque Deus fiat lux et facta est lux 1:4 et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras 1:5 appellavitque lucem diem et tenebras noctem
factumque est vespere et mane dies unus 1:6 dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis 1:7 et fecit Deus firmamentum
divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita 1:8 vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est
vespere et mane dies secundus 1:9 dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita 1:10 et
vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum 1:11 et ait germinet terra herbam virentem et
facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita 1:12 et protulit terra
herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit
Deus quod esset bonum 1:13 factumque est vespere et mane dies tertius 1:14 dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac
noctem et sint in signa et tempora et dies et annos 1:15 ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita 1:16 fecitque Deus duo magna
luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas 1:17 et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram 1:18
et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum 1:19 et factum est vespere et mane dies quartus 1:20 dixit etiam
Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli 1:21 creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem
atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum 1:22 benedixitque eis
dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram 1:23 et factum est vespere et mane dies quintus 1:24 dixit
quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita 1:25 et fecit Deus
bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum 1:26 et ait faciamus hominem ad imaginem
et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra 1:27 et creavit Deus
hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos 1:28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et
replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram 1:29 dixitque Deus ecce
dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam 1:30 et
cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita
1:31 viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus
Genesis 2
2:1 igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus
eorum 2:2 conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat 2:3 et benedixit diei septimo et
sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret 2:4 istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die
quo fecit Dominus Deus caelum et terram 2:5 et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim
pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram 2:6 sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terrae 2:7
formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem 2:8 plantaverat
autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat 2:9 produxitque Dominus Deus de humo omne lignum
pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali 2:10 et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad
inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita 2:11 nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurum 2:12 et aurum
terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus 2:13 et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Aethiopiae 2:14
nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates 2:15 tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in
paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum 2:16 praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede 2:17 de ligno autem scientiae boni et mali ne
comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris 2:18 dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei
adiutorium similem sui 2:19 formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret
quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius 2:20 appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa
volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis eius 2:21 inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque
obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea 2:22 et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam
ad Adam 2:23 dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est 2:24 quam ob rem
relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una 2:25 erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non
erubescebant
Genesis 3
3:1 sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non
comederetis de omni ligno paradisi 3:2 cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemur 3:3 de fructu vero ligni quod est in medio
paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur 3:4 dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini
3:5 scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum 3:6 vidit igitur mulier quod
bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui comedit 3:7 et aperti
sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata 3:8 et cum audissent vocem Domini Dei
deambulantis in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi 3:9 vocavitque Dominus Deus
Adam et dixit ei ubi es 3:10 qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me 3:11 cui dixit quis enim indicavit tibi quod
nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti 3:12 dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et
comedi 3:13 et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae respondit serpens decepit me et comedi 3:14 et ait Dominus Deus ad serpentem
quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitae tuae 3:15 inimicitias
ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius 3:16 mulieri quoque dixit multiplicabo
aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui 3:17 ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris
tuae et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae 3:18
spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae 3:19 in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es
et in pulverem reverteris 3:20 et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater esset cunctorum viventium 3:21 fecit quoque Dominus Deus Adam
et uxori eius tunicas pellicias et induit eos 3:22 et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum
suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum 3:23 emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua
sumptus est 3:24 eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae
Genesis 4
4:1 Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum 4:2 rursusque peperit fratrem eius Abel
fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola 4:3 factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino 4:4 Abel quoque
obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius 4:5 ad Cain vero et ad munera illius non respexit
iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius 4:6 dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua 4:7 nonne si bene egeris
recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius 4:8 dixitque Cain ad Abel fratrem suum
egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum 4:9 et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus
qui respondit nescio num custos fratris mei sum 4:10 dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra 4:11 nunc igitur maledictus
eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua 4:12 cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et
profugus eris super terram 4:13 dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear 4:14 ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie
tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me 4:15 dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit
Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum 4:16 egressusque Cain a facie Domini habitavit in
terra profugus ad orientalem plagam Eden 4:17 cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque
nomen eius ex nomine filii sui Enoch 4:18 porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech 4:19
qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella 4:20 genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum 4:21 et nomen
fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo 4:22 Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror
vero Thubalcain Noemma 4:23 dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam
occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum 4:24 septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies 4:25 cognovit
quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain 4:26 sed
et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini
Genesis 5
5:1 hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad
similitudinem Dei fecit illum 5:2 masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt 5:3 vixit autem Adam
centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth 5:4 et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti
anni genuitque filios et filias 5:5 et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est 5:6 vixit quoque Seth centum quinque
annos et genuit Enos 5:7 vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias 5:8 et facti sunt omnes dies Seth nongentorum
?? 快捷鍵說明
復制代碼
Ctrl + C
搜索代碼
Ctrl + F
全屏模式
F11
切換主題
Ctrl + Shift + D
顯示快捷鍵
?
增大字號
Ctrl + =
減小字號
Ctrl + -